| PONS LEGENDO | ||||||||||
| Send assignments to Diana | ||||||||||
| W E B S I T E S NOTES (vocabulary) TEXT English translation with EXPLANATORY NOTES BILL THAYER at Chicago U: Latin / English |
||||||||||
| August 18 Assignment (more names!)
Sallust, Bellum Catilinae XVII.5-6; XVIII.1-8 TR 1 .. Ceterum iuventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinae inceptis favebat, quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. TR 2 .. Fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse; quia Cn. Pompeius invisus ipsi magnum exercitum ductabat, cuiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore. TR 3 .. Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in quis Catilina fuit; de qua quam verissume potero, dicam. L. Tullo et M'. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla designati consules legibus ambitus interrogati poenas dederant. TR 4 .. Post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequiverat. ================== TEMPLATE. TR 1 XXX TR 2 XXX TR 3 XXX TR 4 XXX |
||||||||||
| U P C O M I N G A S S I G N M E N T S August 25 Assignment Sallust, Bellum Catilinae XVII.5-6; XVIII.8-end TR 1 .. Erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. TR 2 .. Cum hoc Catilina et Autronius circiter nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad optinendas duas Hispanias mittere. TR 3 .. Ea re cognita rursus in nonas Februarias consilium caedis transtulerant. TR 4 .. Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. TR 5 .. Quodni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit. |
||||||||||
|
||||||||||